Salmi CXXXII, I e CXXXIII

Ecce quam bonum et quam jucundum,

habitare fratres in unum!

Sicut unguentum in capite,

quod descendit in barbam, barbam Aaron,

quod descendit in oram vestimenti ejus;

sicut ros Hermon,

qui descendit in montem Sion.

Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,

et vitam usque in sæculum.

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,

et in via peccatorum non stetit,

et in cathedra pestilentiæ non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus,

et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,

quod fructum suum dabit in tempore suo:

et folium ejus non defluet;

et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic;

sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

Ideo non resurgent impii in judicio,

neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum,

et iter impiorum peribit.

Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini:

qui statis in domo Domini,

in atriis domus Dei nostri.

In noctibus extollite manus vestras in sancta,

et benedicite Dominum.

Benedicat te Dominus ex Sion,

qui fecit cælum et terram.